- CAVATOR
- CAVATORgemmarum scalptor est; cavare enim Latini pro scalpere, ut Graeci διατρῆσαι, posuerunt: gemmas enim qui scalpunt, quasi quosdam in iis cavant sulcos et foramina caelô imprimunt. Hinc in veterib. Inscript. mentio est Cabatorum de sacra via qui non alii sunt intelligendi. Cabitarii etiam vel Cavitarii iidem dicebantur, Graecis recentioribus Καβιδάριοι, Palladio λιθουργοὶ; in Basilic. Graece Σαρδαράριοι, a Sarda, facillimae scalpturae genere. Et quidem Scalptores proprie dicti, qui gemmas cavant, h. e. cavam faciunt in gemmis effigiem, quae pro sigillo solet insculpi, et scalpere, cavare est; cum contra caelare et sculpere, sit ectypam et exstantem imaginem, non entypam, ut Scalptores faciunt, exprimere. Hinc gemmas caelatas, non legimus apud Auctores, sed scalptas; omnes videl. illas, quae σφραγίδων usum praebebant. Galli hodie Cavatores istiusmodi et Scalptores lapidum Gravatores dicunt, Graveurs, pro Grafatores; nam et γράφειν Graecis in eadem significatione ponitur. Hesychius, γλύψαι, ξύςται, χαράξαι: et hinc χειρογροιφοι scu χειρόκμητοι, annuli signatorii. Imo et γλάφειν Graeci, a quo Latinum scalpo, κοιλᾶναι exponunt et βαθυν̑αι, i. e. cavare, refugientes in cavo ac impressas figuras formare etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Saturnino, c. 8. Exercitat. Plin. ad Solinum, p. 1046. et 1106. et infra, ubi de cavatis scalptisque vasis vitreis, quae Diatreta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.